- CATRIA
- CATRIAinsula in mari Libyco, cadem quae Aethusa. Steph.De nominis origine sic Bochart. l. 1. Chanaan, c. 27. Aegusae Libycum nomen, apud Steph. est Catria; Αἰγοῦςα, inquit, νῆςος Λιβύης κατα Λίβυας λεγομένη Κατρία. Ubi pro Κατρία Cluverius scribendum censet Κατραρία, quasi pro Aegusa Libyes Caprariam Romanâ voce appellaverint. Sed utut Αἰγοῦςα et Capraria sint voces synonymae, tamen a Romanis ipsis Aegusa dicitur non Capraria. Vide Plin. l. 3. c. 8. Aponianam vocat Hirtius, de bello Africano, c. 2. unde hodiernum Favagnana; Caprariam nemo quod sciam. Praeterea non est credibile, Poenos a Romanis accepisse nomina insularum, quas tenuêre diu ante Romam conditam. Catria igitur, ut vult Stephanus, Punicum nomen est, sed a Graecis interpolatum, nam et Gap desc: Hebrew expressum per G. ut in Gaza, Segor, Gomorrha, et similibus, geder autem vel gadar est grex, non solum ovium sed et caprarum. Hine in plurali emphatico gedraja vel gedreia sunt greges. Itaque insula Gadraia, unde deflexum Catria, est insula gregum, caprinorum scilicet, i. c. Aegusa. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.